“Notum sit, etc. quod controversia quae vertebatur inter Raymundum comitem Tolosanum et ecclesiam Vavarii, per manum Roberti viennensis archiepiscopi taliter est, mediante concordia, terminata comes si quidem per se et successores suos in perpetuum remittit episcopo Nicolao, et omnibus successoribus ejus, et ecclesia, quiquud petebat, vel petere poterat in cavitate vivarii, nee debet jus,
vel feudum ecclesia aliquo modo acquirere, sine consinsu episcopi et ecclesiae: et propter hoc Nicolaus episcopus et ecclesia donant ei ejus quod habent in castello de Gorepeira, et ejus mandamento; exceptis ecclesiis et earum pertinentiis, et quod habent in castello d'Aigueze, et ejus mandamento. Praeterea donant ei c.marchas argenti. Et sciendum quod de co quod habet comes in villa S.Marcelli
debet facere justitiam episcopo et ecclesiae, per manum D.Viennemsis archiepiscopi, vel si, quod absit, Viennensis non super fuerit, per manum episcopi Valentini. Causa autem iste ante Pentecostem finiri debet, eo pacto quod si per episcopum vel ecclesiam steterit, quod jus suum usque ad proximum Pentecostem prosecutus non fuerit, exinde quod comes habet in villa S.Marcelli episcopus vel ecclesia petere non
poterit. Similiter si per comitem steterit, quod infra praedictum tempus justitiam prosecutus non fuerit, quod habet in praedicta villa, episcopo et ecclesiae remittit et concedit. Praeterea sciendum quod si comes quod habet in villa S.Marcelli per justitiam perdiderit, vel quod causam persecutus non fuerit, quidquid de mandamanto Aigueze et extra flumen Ardechiae, ex parte S.Marcelli, episcopus et ecclesia
in perpetuum remanebit. Verumtanem si villa S.Justi per praedictam conventionem comiti cesserit, ecclesia et decima episcopo remanebunt. Si quos testes comes producere voluerit, si illi testimonium dicere noluerint, episcopus compellere debebit; similiter et comes facere debet, si episcopus testes producere voluerit, si illi testimonium dicere noloerint, episcopus compellere debebit; similiter et comes facere
debet, si episcopus teste producere voluerit, et elli noluerint. Adhujus facti confirmationem et testimonium D.Robertus Viennensis archiepiscopus praesentem paginam super hoc factam, sigillo suo signavit. Factum est autem inter burgum S.Andeoli et Paludem, anno ab incarnatione domini MCXCIII. mense Maio.”